Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
an quia de capitis fertur sine matre paterni
 
vertice cum clipeo prosiluisse suo?
 
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
 
venit? et hoc ipsum littera prisca docet.
 
an quod habet legem, capitis quae pendere poenas 845
 
ex illo iubeat furta reperta loco?
 
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
 
pro ducibus nostris aegida semper habe.
 
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
 
admonet et forti sacrificare deae. 850
 
nunc potes ad solem sublato dicere voltu
 
hic here Phrixeae vellera pressit ovis.
 
seminibus tostis sceleratae fraude novercae
 
sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
 
mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, 855
 
quam sterili terrae Delphicus edat opem.
 
hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
 
et iuvenis Phrixi funera sorte peti;
 
utque recusantem cives et tempus et Ino
 
compulerunt regem iussa nefanda pati, 860
← Önceki Kitap 3 · 43 / 45 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi