Kitap 3
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
dicere, sed non est carminis huius opus;
carminis huius opus causas exponere, quare
725
vilis anus populos ad sua liba vocet,
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis,
te memorant Gange totoque Oriente subacto
primitias magno seposuisse Iovi.
730
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
deque triumphato viscera tosta bove.
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
libaque, quod sanctis pars datur inde focis.
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem
735
gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
(non habet ingratos fabula nostra iocos),
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
aeriferae comitum concrepuere manus,
740