Kitap 3
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
sollicitae mentes speque metuque pavent,
constitit atque caput niveo velatus amictu
iam bene dis notas sustulit ille manus,
atque ita tempus adest promissi muneris, inquit
365
pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,
et gravis aetherio venit ab axe fragor.
ter tonuit sine nube deus, tria fulmina misit.
credite dicenti: mira, sed acta, loquor,
370
a media caelum regione dehiscere coepit;
summisere oculos cum duce turba suo.
ecce levi scutum versatum leniter aura
decidit, a populo clamor ad astra venit.
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca,
375
quae dederat nulli colla premenda iugo,
idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,
quemque notes oculis, angulus omnis abest,
tum, memor imperii sortem consistere in illo,
consilium multae calliditatis init.
380