Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
 
cumque suis antro conditus ipse latet,
 
ad solitos veniunt silvestria numina fontes
 
et relevant multo pectora sicca mero.
 
vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro 305
 
vinclaque sopitas addit in arta manus,
 
somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
 
rumpere: pugnantes fortius illa tenent.
 
tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,
 
si scelus ingenio scitis abesse meo; 310
 
quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’
 
sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
 
‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro
 
fas sit: habent finis numina nostra suos.
 
di sumus agrestes et qui dominemur in altis 315
 
montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.
 
hunc tu non poteris per te deducere caelo,
 
at poteris nostra forsitan usus ope.’
 
dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:
 
deme tamen nobis vincula, Picus ait: 320
← Önceki Kitap 3 · 16 / 45 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi