Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
‘per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem
 
perque tuos manes, qui mihi numen erunt,
 
Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum,
 
iam satis est virtus dissimulata diu.’
 
illa iacens ad verba oculos sine lumine movit 845
 
visaque concussa dicta probare coma.
 
fertur in exequias animi matrona virilis
 
et secum lacrimas invidiamque trahit,
 
volnus inane patet. Brutus clamore Quirites
 
concitat et regis facta nefanda refert. 850
 
Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul
 
iura: dies regnis illa suprema fuit.
 
Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
 
nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
 
saepe tamen, Procne, nimium properasse querens, 855
 
virque tuo Tereus frigore laetus erit.
 
Iamque duae restant noctes de mense secundo,
 
Marsque citos iunctis curribus urget equos:
 
ex vero positum permansit Equirria nomen,
 
quae deus in Campo prospicit ipse suo. 860
← Önceki Kitap 2 · 43 / 44 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi