Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
inde cito passu petitur Lucretia: nebat,
 
ante torum calathi lanaque mollis erat.
 
lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,
 
inter quas tenui sic ait illa sono:
 
‘mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae!) 745
 
quam primum nostra facta lacerna manu.
 
quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
 
quantum de bello dicitur esse super?
 
postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
 
improba, quae nostros cogis abesse viros, 750
 
sint tantum reduces! sed enim temerarius ille
 
est meus et stricto qualibet ense ruit.
 
mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
 
me subit, et gelidum pectora frigus habet.’
 
desinit in lacrimas intentaque fila remittit, 755
 
in gremio voltum deposuitque suum.
 
hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae,
 
et facies animo dignaque parque fuit.
 
pone metum, veni! coniunx ait. illa revixit
 
deque viri collo dulce pependit onus. 760
← Önceki Kitap 2 · 38 / 44 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi