Kitap 2
illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris
sacra videt fieri sextus ab urbe lapis,
gentibus est aliis tellus data limite certo:
Romanae spatium est urbis et orbis idem.
Nunc mihi dicenda est regis fuga: traxit ab illa
685
sextus ab extremo nomina mense dies.
ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen,
ceperat hic alias, alias everterat urbes
et Gabios turpi fecerat arte suos.
690
namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
in medios hostes nocte silente venit.
nudarant gladios: occidite dixit ‘inermem!
hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
qui mea crudeli laceravit verbere terga.’
695
dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunt
tergaque deducta veste notata vident,
flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
callidus ignaris adnuit ille viris.
700