Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
 
libera perpetuas ambulat illa vias:
 
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
 
ni teneant rigidae condita bella serae.
 
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis: 125
 
it, redit officio Iuppiter ipse meo.
 
inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
 
imponit libum mixtaque farra sale,
 
nomina ridebis; modo namque Patulcius idem
 
et modo sacrifico Clusius ore vocor. 130
 
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
 
nomine diversas significare vices,
 
vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
 
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
 
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, 135
 
e quibus haec populum spectat, at illa larem;
 
utque sedens primi vester prope limina tecti
 
ianitor egressus introitusque videt,
 
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
 
Eoas partes Hesperiasque simul. 140
← Önceki Kitap 1 · 7 / 37 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi