Thesauros Edebiyat didactic Fasti

Fasti

Fasti Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
 
quid bos, quid placidae commeruistis oves?
 
flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
 
viderat inceptos destituisse favos.
 
caerula quem genetrix aegre solata dolentem 365
 
addidit haec dictis ultima verba suis:
 
‘siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,
 
quoque modo repares quae periere, dabit,
 
decipiat ne te versis tamen ille figuris,
 
impediant geminas vincula firma manus.’ 370
 
pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno
 
alligat aequorei brachia capta senis,
 
ille sua faciem transformis adulterat arte:
 
mox domitus vinclis in sua membra redit,
 
oraque caerulea tollens rorantia barba, 375
 
qua dixit ‘repares arte, requiris, apes?
 
obrue mactati corpus tellure iuvenci:
 
quod petis a nobis, obrutus ille dabit.’
 
iussa facit pastor: fervent examina putri
 
de bove: mille animas una necata dedit, 380
← Önceki Kitap 1 · 19 / 37 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi