Kitap 3
Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
Quas geritis vestis, sordida lana fuit;
Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
225
Aptius a summa conspiciere manu.
Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
Claude forem thalami! quid rude prodis opus?
Multa viros nescire decet; pars maxima rerum
Offendat, si non interiora tegas.
230
Aurea quae splendent ornato signa theatro,
Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
Nec nisi summotis forma paranda viris.
At non pectendos coram praebere capillos,
235
Ut iaceant fusi per tua terga, veto.
Illo praecipue ne sis morosa caveto
Tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora
Unguibus et rapta brachia figit acu.
240