Kitap 2
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
Cura sit et linguas edidicisse duas.
Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
Et tamen aequoreas torsit amore deas.
A quotiens illum doluit properare Calypso,
125
Remigioque aptas esse negavit aquas!
Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
Ille referre aliter saepe solebat idem.
Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
Exigit Odrysii fata cruenta ducis.
130
Ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
135
Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
Hac ego sum captis nocte revectus equis.'
Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
Abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
140