Kitap 2
Fabula narratur toto notissima caelo,
Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
Mars pater, insano Veneris turbatus amore,
De duce terribili factus amator erat.
Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)
565
Rustica Gradivo difficilisque fuit.
A, quotiens lasciva pedes risisse mariti
Dicitur, et duras igne vel arte manus.
Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,
Multaque cum forma gratia mixta fuit.
570
Sed bene concubitus primos celare solebant.
Plena verecundi culpa pudoris erat.
Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
Cognita Vulcano coniugis acta suae.
Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa
575
Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
Mulciber obscuros lectum circaque superque
Disponit laqueos: lumina fallit opus.
Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:
Impliciti laqueis nudus uterque iacent.
580