Thesauros Edebiyat didactic Medicamina faciei femineae

Medicamina faciei femineae

Medicamina faciei femineae Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Ut coeant apteque lini per corpora possint,
 
Adice de flavis Attica mella favis.
 
Quamvis tura deos irataque numina placent,
 
Non tamen accensis omnia danda focis.
 
Tus ubi miscueris radenti tubera nitro, 85
 
Ponderibus iustis fac sit utrimque triens.
 
Parte minus quarta dereptum cortice gummi,
 
Et modicum e myrrhis pinguibus adde cubum.
 
Haec ubi contrieris, per densa foramina cerne:
 
Pulvis ab infuso melle premendus erit. 90
 
Profuit et marathros bene olentibus addere myrrhis,
 
(Quinque trahant marathri scrupula, myrrha novem)
 
Arentisque rosae quantum manus una prehendat,
 
Cumque Ammoniaco mascula tura sale.
 
Hordea quem faciunt, illis affunde cremorem: 95
 
Aequent expensas cum sale tura rosas.
 
Tempore sint parvo molli licet illita vultu,
 
Haerebit toto multus in ore color.
 
Vidi quae gelida madefacta papavera lympha
 
Contereret, teneris illineretque genis. 100
← Önceki Şiir 1 · 5 / 5

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi