Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 3

 
sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
 
pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
 
Haec ante exitium primis dant signa diebus;
 
sin in processu coepit crudescere morbus,
 
tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto 505
 
spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
 
ilia singultu tendunt, it naribus ater
 
sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
 
Profuit inserto latices infundere cornu
 
Lenaeos; ea visa salus morientibus una; 510
 
mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
 
ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,
 
di meliora piis erroremque hostibus illum,
 
discissos nudis laniabant dentibus artus.
 
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus 515
 
concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
 
extremosque ciet gemitus. It tristis arator
 
maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
 
atque opere in medio defixa relinquit aratra.
 
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 520
← Önceki Kitap 3 · 26 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi