Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 3

 
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
 
altius ad vivum persedit et horrida cano
 
bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
 
sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
 
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri 445
 
perfundunt, udisque aries in gurgite villis
 
mersatur missusque secundo defluit amni;
 
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
 
et spumas miscent argenti et sulfura viva
 
Idaeasque pices et pinguis unguine ceras 450
 
scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
 
Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
 
quam si quis ferro potuit rescindere summum
 
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
 
dum medicas adhibere manus ad volnera pastor 455
 
abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
 
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
 
cum furit atque artus depascitur arida febris,
 
profuit incensos aestus avertere et inter
 
ima ferire pedis salientem sanguine venam, 460
← Önceki Kitap 3 · 23 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi