Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 3

 
arbuta sufficere et fluvios praebere recentis
 
et stabula a ventis hiberno opponere soli
 
ad medium conversa diem, cum frigidus olim
 
iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
 
Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, 305
 
nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
 
vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
 
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
 
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
 
laeta magis pressis manabunt flumina mammis. 310
 
Nec minus interea barbas incanaque menta
 
Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
 
usum in castrorum et miseris velamina nautis.
 
Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
 
horrentisque rubos et amantis ardua dumos: 315
 
atque ipsae memores redeunt in tecta suosque
 
ducunt et gravido superant vix ubere limen.
 
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis
 
quo minor est illis curae mortalis egestas,
 
avertes victumque feres et virgea laetus 320
← Önceki Kitap 3 · 16 / 29 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi