Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
 
laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu
 
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
 
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
 
insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae 105
 
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
 
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
 
ecce supercilio clivosi tramitis undam
 
elicit. illa cadens raucum per levia murmur
 
saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva. 110
 
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
 
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
 
cum primum sulcos aequant sata. quique paludis
 
collectum humorem bibula deducit harena.
 
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans 115
 
exit et obducto late tenet omnia limo,
 
unde cavae tepido sudant humore lacunae.
 
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
 
versando terram experti, nihil inprobus anser
 
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris 120
← Önceki Kitap 1 · 6 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi