Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
effetos cinerem inmundum iactare per agros.
 
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
 
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
 
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros
 
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: 85
 
sive inde occultas viris et pabula terrae
 
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
 
excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,
 
seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
 
spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, 90
 
seu durat magis et venas adstringit hiantis,
 
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
 
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
 
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
 
vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum 95
 
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
 
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
 
rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
 
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
 
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, 100
← Önceki Kitap 1 · 5 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi