Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
inposuit natura locis, quo tempore primum
 
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
 
unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
 
pingue solum primis extemplo a mensibus anni
 
fortes invertant tauri glaebasque iacentis 65
 
pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
 
at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
 
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
 
illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
 
hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam. 70
 
Alternis idem tonsas cessare novalis
 
et segnem patiere situ durescere campum;
 
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
 
unde prius laetum siliqua quassante legumen
 
aut tenuis fetus viciae tristisque lupini 75
 
sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
 
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
 
urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
 
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
 
ne saturare fimo pingui pudeat sola neve 80
← Önceki Kitap 1 · 4 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi