Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
 
quique novas alitis non ullo semine fruges,
 
quique satis largum caelo demittitis imbrem;
 
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
 
concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, 25
 
terrarumque velis curam et te maximus orbis
 
auctorem frugum tempestatumque potentem
 
accipiat, cingens materna tempora myrto,
 
an deus inmensi venias maris ac tua nautae
 
numina sola colant, tibi serviat ultima Thule 30
 
teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
 
anne novum tardis sidus te mensibus addas,
 
qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
 
panditur—ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
 
Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit— 35
 
quidquid eris,—nam te nec sperant Tartara regem
 
nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
 
quamvis Elysios miretur Graecia campos
 
nec repetita sequi curet Proserpina matrem—
 
da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis 40
← Önceki Kitap 1 · 2 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi