Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
mutuaque inter se laeti convivia curant.
 
Invitat genialis hiems curasque resolvit,
 
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
 
puppibus et laeti nautae inposuere coronas.
 
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus 305
 
et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
 
tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
 
auritosque sequi lepores, tum figere dammas,
 
stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
 
cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt. 310
 
Quid tempestates autumni et sidera dicam,
 
atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
 
quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,
 
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
 
frumenta in viridi stipula lactentia turgent. 315
 
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
 
agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
 
omnia ventorum concurrere proelia vidi,
 
quae gravidam late segetem ab radicibus imis
 
sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro 320
← Önceki Kitap 1 · 16 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi