Thesauros Edebiyat didactic Georgicon

Georgicon

Georgicon Virgil

Kitap 1

 
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
 
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
 
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
 
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
 
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum 185
 
curculio atque inopi metuens formica senectae.
 
Contemplator item, cum se nux plurima silvis
 
induet in florem et ramos curvabit olentis.
 
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur
 
magnaque cum magno veniet tritura calore; 190
 
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
 
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
 
Semina vidi equidem multos medicare serentis
 
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
 
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, 195
 
et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
 
Vidi lecta diu et multo spectata labore
 
degenerare tamen, ni vis humana quot annis
 
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
 
in peius ruere ac retro sublapsa referri, 200
← Önceki Kitap 1 · 10 / 26 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi