Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
excussere suo concursu, ceu lapidem si
 
percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
 
exilit et claras scintillas dissipat ignis.
 
sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
 
fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris 165
 
tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
 
id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
 
ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
 
ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
 
det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante 170
 
quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
 
e simili causa, concursu natus eodem.
 
Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
 
nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
 
ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem 175
 
fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
 
mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
 
percalefacta vides ardescere, plumbea vero
 
glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
 
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, 180
← Önceki Kitap 6 · 9 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi