Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
 
omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
 
maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
 
cum subito validi venti conlecta procella
 
nubibus intorsit sese conclusaque ibidem 125
 
turbine versanti magis ac magis undique nubem
 
cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
 
post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
 
tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
 
nec mirum, cum plena animae vensicula parva 130
 
saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
 
Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
 
ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
 
nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
 
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri 135
 
perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
 
Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
 
perscindat nubem perfringens impete recto;
 
nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
 
hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta 140
← Önceki Kitap 6 · 7 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi