Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
 
praeterea neque tam condenso corpore nubes
 
esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
 
tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
 
nam cadere aut bruto deberent pondere pressae 105
 
ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
 
nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
 
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
 
carbasus ut quondam magnis intenta theatris
 
dat crepitum malos inter iactata trabesque, 110
 
inter dum perscissa furit petulantibus auris
 
et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
 
id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
 
aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
 
verberibus venti versant planguntque per auras. 115
 
fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
 
frontibus adversis possint quam de latere ire
 
diverso motu radentes corpora tractim,
 
aridus unde auris terget sonus ille diuque
 
ducitur, exierunt donec regionibus artis. 120
← Önceki Kitap 6 · 6 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi