Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
 
aeeraaeëra permensus multum camposque natantis,
 
incubuit tandem populo Pandionis omni.
 
inde catervatim morbo mortique dabantur.
 
principio caput incensum fervore gerebant 1145
 
et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
 
sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
 
sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
 
atque animi interpres manabat lingua cruore
 
debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. 1150
 
inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
 
morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
 
omnia tum vero vitai claustra lababant.
 
spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
 
rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. 1155
 
atque animi prorsum tum vires totius, omne
 
languebat corpus leti iam limine in ipso.
 
intolerabilibusque malis erat anxius angor
 
adsidue comes et gemitu commixta querella,
 
singultusque frequens noctem per saepe diemque 1160
← Önceki Kitap 6 · 58 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi