Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
 
intempestivis pluviisque et solibus icta.
 
nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
 
temptari procul a patria qui cumque domoque
 
adveniunt ideo quia longe discrepitant res? 1105
 
nam quid Brittannis caelum differre putamus,
 
et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
 
quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
 
usque ad nigra virum percocto saecla colore?
 
quae cum quattuor inter se diversa videmus 1110
 
quattuor a ventis et caeli partibus esse,
 
tum color et facies hominum distare videntur
 
largiter et morbi generatim saecla tenere.
 
est elephas morbus qui propter flumina Nili
 
gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam. 1115
 
Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
 
finibus. inde aliis alius locus est inimicus
 
partibus ac membris; varius concinnat id aeeraeër.
 
proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
 
commovet atque aeeraeër inimicus serpere coepit, 1120
← Önceki Kitap 6 · 56 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi