Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
 
nec me tam multam hic operam consumere par est,
 
sed breviter paucis praestat comprendere multa.
 
quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
 
ut cava conveniant plenis haec illius illa 1085
 
huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
 
est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
 
inter se quaedam possint coplata teneri;
 
quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
 
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente 1090
 
mortiferam possit cladem conflare coorta
 
morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
 
expediam, primum multarum semina rerum
 
esse supra docui quae sint vitalia nobis,
 
et contra quae sint morbo mortique necessest 1095
 
multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
 
et perturbarunt caelum, fit morbidus aeeraeër.
 
atque ea vis omnis morborum pestilitasque
 
aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
 
per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta 1100
← Önceki Kitap 6 · 55 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi