Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
 
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
 
inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
 
exultare etiam Samothracia ferrea vidi
 
et ramenta simul ferri furere intus ahenis 1045
 
in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
 
usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
 
aere interposito discordia tanta creatur
 
propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
 
praecepit ferrique vias possedit apertas, 1050
 
posterior lapidis venit aestus et omnia plena
 
invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
 
cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
 
ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
 
atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet. 1055
 
Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
 
non valet e lapide hoc alias impellere item res.
 
pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
 
at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
 
pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam, 1060
← Önceki Kitap 6 · 53 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi