Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
 
Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
 
semina sive aestum, qui discutit aeeraaeëra plagis,
 
inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
 
hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit 1005
 
in medio locus, extemplo primordia ferri
 
in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
 
anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
 
nec res ulla magis primoribus ex elementis
 
indupedita suis arte conexa cohaeret 1010
 
quam validi ferri natura et frigidus horror.
 
quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
 
corpora si nequeunt e ferro plura coorta
 
in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
 
quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum 1015
 
iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
 
hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
 
cumque locus, sive e transverso sive superne,
 
corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
 
quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa 1020
← Önceki Kitap 6 · 51 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi