Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
in mentes hominum divinae nuntia formae,
 
suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
 
inde videre licet qualis iam vita sequatur.
 
quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
 
reiciat, quamquam sunt a me multa profecta, 85
 
multa tamen restant et sunt ornanda politis
 
versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
 
sunt tempestates et fulmina clara canenda,
 
quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
 
ne trepides caeli divisis partibus amens, 90
 
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
 
verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
 
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
 
quorum operum causas nulla ratione videre
 
possunt ac fieri divino numine rentur. 95
 
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
 
propterea quia concurrunt sublime volantes
 
aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
 
nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
 
verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes, 100
← Önceki Kitap 6 · 5 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi