Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
 
principio fit ut in speluncis saxa superna
 
sudent umore et guttis manantibus stillent.
 
manat item nobis e toto corpore sudor,
 
crescit barba pilique per omnia membra, per artus. 945
 
diditur in venas cibus omnis, auget alitque
 
corporis extremas quoque partis unguiculosque.
 
frigus item transire per aes calidumque vaporem
 
sentimus, sentimus item transire per aurum
 
atque per argentum, cum pocula plena tenemus. 950
 
denique per dissaepta domorum saxea voces
 
pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
 
ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueevitsueëvit,
 
denique qua circum caeli lorica coeercetcoeërcet,
 
morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur; 955
 
et tempestate in terra caeloque coorta
 
in caelum terrasque remotae iure facessunt;
 
quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
 
Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
 
corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu 960
← Önceki Kitap 6 · 48 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi