Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
 
rara tenet circum fontem quam cetera tellus
 
multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
 
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
 
extemplo penitus frigescit terra coitque. 865
 
hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
 
exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
 
quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
 
inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
 
et rare fecit calido miscente vapore, 870
 
rursus in antiquas redeunt primordia sedes
 
ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
 
frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
 
praeterea solis radiis iactatur aquai
 
umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu; 875
 
propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
 
dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
 
mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
 
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
 
stuppa iacit flammam concepto protinus igni, 880
← Önceki Kitap 6 · 44 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi