Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
Deinde videre licet quam multae sint homini res
 
acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
 
arboribus primum certis gravis umbra tributa
 
usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
 
siquis eas subter iacuit prostratus in herbis. 785
 
est etiam magnis Heliconis montibus arbos
 
floris odore hominem taetro consueta necare.
 
scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
 
multa modis multis multarum semina rerum
 
quod permixta gerit tellus discretaque tradit. 790
 
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
 
nidore offendit nares, consopit ibidem,
 
concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
 
castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
 
et manibus nitidum teneris opus effluit ei, 795
 
tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
 
multaque praeterea languentia membra per artus
 
solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
 
denique si calidis etiam cunctere lavabris
 
plenior et lueris, solio ferventis aquai 800
← Önceki Kitap 6 · 40 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi