Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
possunt ac fieri divino numine rentur.
 
nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
 
si tamen interea mirantur qua ratione
 
quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
 
quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, 65
 
rursus in antiquas referuntur religionis
 
et dominos acris adsciscunt, omnia posse
 
quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
 
quid nequeat, finita potestas denique cuique
 
qua nam sit ratione atque alte terminus haerens; 70
 
quo magis errantes caeca ratione feruntur.
 
quae nisi respuis ex animo longeque remittis
 
dis indigna putare alienaque pacis eorum,
 
delibata deum per te tibi numina sancta
 
saepe oberunt; non quo violari summa deum vis 75
 
possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
 
sed quia tute tibi placida cum pace quietos
 
constitues magnos irarum volvere fluctus,
 
nec delubra deum placido cum pectore adibis,
 
nec de corpore quae sancto simulacra feruntur 80
← Önceki Kitap 6 · 4 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi