Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
et quibus e fiant causis apparet origo;
 
ianua ne pote eis Orci regionibus esse
 
credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
 
ducere forte deos manis inferne reamur,
 
naribus alipedes ut cervi saepe putantur 765
 
ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
 
quod procul a vera quam sit ratione repulsum
 
percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
 
Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
 
in terra cuiusque modi rerum esse figuras; 770
 
multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
 
incutere et mortem quae possint adcelerare.
 
et magis esse aliis alias animantibus aptas
 
res ad vitai rationem ostendimus ante
 
propter dissimilem naturam dissimilisque 775
 
texturas inter sese primasque figuras.
 
multa meant inimica per auris, multa per ipsas
 
insinuant naris infesta atque aspera tactu,
 
nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
 
aspectu fugienda saporeque tristia quae sint. 780
← Önceki Kitap 6 · 39 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi