Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
 
nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
 
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
 
non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
 
corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere 705
 
conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
 
conveniat leti, dicatur ut illius una;
 
nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
 
interiisse neque a morbo neque forte veneno,
 
verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei 710
 
scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
 
Nilus in aestatem crescit campisque redundat
 
unicus in terris, Aegypti totius amnis.
 
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
 
aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, 715
 
anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
 
et contra fluvium flantes remorantur et undas
 
cogentes sursus replent coguntque manere.
 
nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
 
flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur; 720
← Önceki Kitap 6 · 36 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi