Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
discutiant, sed naturae species ratioque.
 
quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
 
Et quoniam docui mundi mortalia templa
 
esse et nativo consistere corpore caelum,
 
et quae cumque in eo fiunt fierique necessest 45
 
pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
 
quandoquidem semel insignem conscendere currum
 
tu mihi supremae praescripta ad candida callis
 
currenti spatium praemonstra, callida musa
 
Calliope, requies hominum divomque voluptas, 50
 
te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
 
ventorum existant, placentur ut omnia rursum
 
quae fuerint, sint placato conversa furore.
 
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
 
mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe 55
 
et faciunt animos humilis formidine divom
 
depressosque premunt ad terram propterea quod
 
ignorantia causarum conferre deorum
 
cogit ad imperium res et concedere regnum.
 
quorum operum causas nulla ratione videre 60
← Önceki Kitap 6 · 3 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi