Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
adsidue fulvae nubis caligine crassa
 
propterea quia, cum consistunt nubila primum,
 
ante videre oculi quam possint tenvia, venti
 
portantes cogunt ad summa cacumina montis;
 
hic demum fit uti turba maiore coorta 465
 
et condensa queant apparere et simul ipso
 
vertice de montis videantur surgere in aethram.
 
nam loca declarat sursum ventosa patere
 
res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
 
Praeterea permulta mari quoque tollere toto 470
 
corpora naturam declarant litore vestis
 
suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
 
quo magis ad nubis augendas multa videntur
 
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
 
nam ratio consanguineast umoribus omnis. 475
 
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
 
surgere de terra nebulas aestumque videmus,
 
quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
 
suffunduntque sua caelum caligine et altas
 
sufficiunt nubis paulatim conveniundo; 480
← Önceki Kitap 6 · 24 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi