Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
ille in aquam subito totum se inmittit et omne
 
excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
 
Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
 
vertex conradens ex aeereaeëre semina nubis
 
et quasi demissum caelo prestera imitetur; 445
 
hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
 
turbinis immanem vim provomit atque procellae.
 
sed quia fit raro omnino montisque necessest
 
officere in terris, apparet crebrius idem
 
prospectu maris in magno caeloque patenti. 450
 
Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
 
hoc super in caeli spatio coiere repente
 
asperiora, modis quae possint indupedita
 
exiguis tamen inter se compressa teneri.
 
haec faciunt primum parvas consistere nubes; 455
 
inde ea comprendunt inter se conque gregantur
 
et coniungendo crescunt ventisque feruntur
 
usque adeo donec tempestas saeva coortast.
 
Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
 
quam sint quoque magis, tanto magis edita fument 460
← Önceki Kitap 6 · 23 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi