Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
 
montibus in summis vestigia cernimus ignis?
 
Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
 
presteras Graii quos ab re nominitarunt,
 
in mare qua missi veniant ratione superne. 425
 
nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
 
in mare de caelo descendat, quam freta circum
 
fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
 
et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
 
navigia in summum veniant vexata periclum. 430
 
hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
 
rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
 
in mare de caelo tam quam demissa columna,
 
paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
 
coniectu trudatur et extendatur in undas; 435
 
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
 
vis et fervorem mirum concinnat in undis;
 
versabundus enim turbo descendit et illam
 
deducit pariter lento cum corpore nubem;
 
quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, 440
← Önceki Kitap 6 · 22 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi