Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
 
indicia occultae divum perquirere mentis,
 
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
 
verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
 
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, 385
 
quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
 
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
 
terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
 
et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
 
cur quibus incautum scelus aversabile cumquest 390
 
non faciunt icti flammas ut fulguris halent
 
pectore perfixo, documen mortalibus acre,
 
et potius nulla sibi turpi conscius in re
 
volvitur in flammis innoxius inque peditur
 
turbine caelesti subito correptus et igni? 395
 
cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
 
an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
 
in terraque patris cur telum perpetiuntur
 
optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
 
denique cur numquam caelo iacit undique puro 400
← Önceki Kitap 6 · 20 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi