Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
 
interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
 
tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
 
nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
 
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi, 365
 
ut discordia sit rerum magnoque tumultu
 
ignibus et ventis furibundus fluctuet aeeraeër.
 
prima caloris enim pars est postrema rigoris;
 
tempus id est vernum; quare pugnare necessest
 
dissimilis res inter se turbareque mixtas. 370
 
et calor extremus primo cum frigore mixtus
 
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
 
hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
 
propterea freta sunt haec anni nominitanda,
 
nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt 375
 
fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
 
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
 
hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
 
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
 
perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, 380
← Önceki Kitap 6 · 19 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi