Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
 
et validas auget viris et roborat ictum;
 
nam facit ut quae sint illius semina cumque
 
e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
 
omnia coniciens in eum volventia cursum. 345
 
Forsitan ex ipso veniens trahat aeereaeëre quaedam
 
corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
 
incolumisque venit per res atque integra transit
 
multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
 
multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa 350
 
corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
 
dissoluit porro facile aes aurumque repente
 
conferve facit, e parvis quia facta minute
 
corporibus vis est et levibus ex elementis,
 
quae facile insinuantur et insinuata repente 355
 
dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
 
Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
 
concutitur caeli domus undique totaque tellus,
 
et cum tempora se veris florentia pandunt.
 
frigore enim desunt ignes ventique calore 360
← Önceki Kitap 6 · 18 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi