Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
igniscat tamen in spatio longoque meatu,
 
dum venit amittens in cursu corpora quaedam
 
grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
 
atque alia ex ipso conradens aeereaeëre portat
 
parvola, quae faciunt ignem commixta volando; 305
 
non alia longe ratione ac plumbea saepe
 
fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
 
corpora dimittens ignem concepit in auris.
 
Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
 
frigida cum venti pepulit vis missa sine igni, 310
 
ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
 
confluere ex ipso possunt elementa vaporis
 
et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
 
ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
 
nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi 315
 
semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
 
sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
 
opportuna fuit si forte et idonea flammis.
 
nec temere omnino plane vis frigida venti
 
esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, 320
← Önceki Kitap 6 · 16 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi