Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
disturbare domos, avellere tigna trabesque
 
et monimenta virum commoliri atque ciere,
 
exanimare homines, pecudes prosternere passim,
 
cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
 
expediam neque te in promissis plura morabor. 245
 
Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
 
nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
 
nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
 
nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
 
quod tunc per totum concrescunt aeeraaeëra nubes, 250
 
undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
 
liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
 
aeusqueæusque adeo tetra nimborum nocte coorta
 
inpendent atrae formidinis ora superne,aeæ
 
cum commoliri tempestas fulmina coeptat. 255
 
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
 
ut picis e caelo demissum flumen, in undas
 
sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
 
fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
 
ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, 260
← Önceki Kitap 6 · 13 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi