Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 6

 
dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
 
semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
 
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
 
quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
 
scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte 185
 
extructis aliis alias super impete miro.
 
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
 
quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
 
contemplator enim, cum montibus adsimulata
 
nubila portabunt venti transversa per auras, 190
 
aut ubi per magnos montis cumulata videbis
 
insuper esse aliis alia atque urguere superna
 
in statione locata sepultis undique ventis;
 
tum poteris magnas moles cognoscere eorum
 
speluncasque vel ut saxis pendentibus structas 195
 
cernere, quas venti cum tempestate coorta
 
conplerunt, magno indignantur murmure clausi
 
nubibus in caveisque ferarum more minantur,
 
nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
 
quaerentesque viam circum versantur et ignis 200
← Önceki Kitap 6 · 10 / 65 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi