Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
 
sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
 
nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
 
cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
 
desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis 165
 
gratia nostra queat largirier emolumenti,
 
ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
 
quidve novi potuit tanto post ante quietos
 
inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
 
nam gaudere novis rebus debere videtur 170
 
cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
 
tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
 
quid potuit novitatis amorem accendere tali?
 
quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
 
an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat, 175
 
donec diluxit rerum genitalis origo?
 
natus enim debet qui cumque est velle manere
 
in vita, donec retinebit blanda voluptas;
 
qui numquam vero vitae gustavit amorem
 
nec fuit in numero, quid obest non esse creatum? 180
← Önceki Kitap 5 · 9 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi