Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
et divisa colebatur discretaque tellus,
 
tum mare velivolis florebat navibus ponti,
 
auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
 
carminibus cum res gestas coepere poetaepoëtae
 
tradere; nec multo prius sunt elementa reperta. 1445
 
propterea quid sit prius actum respicere aetas
 
nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
 
Navigia atque agri culturas moenia leges
 
arma vias vestes et cetera de genere horum,
 
praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, 1450
 
carmina, picturas et daedala signa polita
 
usus et impigrae simul experientia mentis
 
paulatim docuit pedetemptim progredientis.
 
sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
 
in medium ratioque in luminis erigit oras; 1455
 
namque alid ex alio clarescere corde videbant,
 
artibus ad summum donec venere cacumen.
← Önceki Kitap 5 · 73 / 73 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi