Thesauros Edebiyat didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
et tamen inter eos distractam sanguine multo
 
disperiise neque in fructum convertere quisse.
 
tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
 
exercent hominum vitam belloque fatigant;
 
quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit. 1425
 
frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
 
terrigenas; at nos nil laedit veste carere
 
purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
 
dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
 
Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat 1430
 
semper et in curis consumit inanibus aevom,
 
ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
 
finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
 
idque minutatim vitam provexit in altum
 
et belli magnos commovit funditus aestus. 1435
 
at vigiles mundi magnum versatile templum
 
sol et luna suo lustrantes lumine circum
 
perdocuere homines annorum tempora verti
 
et certa ratione geri rem atque ordine certo.
 
Iam validis saepti degebant turribus aevom, 1440
← Önceki Kitap 5 · 72 / 73 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi